Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.18.1 Cic. Fam. 7.18.4 (English) >>Cic. Fam. 7.19.1

7.18.2 sed ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem exemplo pluris dare, qui sua manu scribit? nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam; sed miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam non haec scribere nisi forte tuas formulas; non enim puto te meas epistulas delere ut reponas tuas. an hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare? iam ista tua culpa est, qui verecundiam tecum extuleris et non hic nobiscum reliqueris.

7.18.3 ego te Balbo, cum ad vos proficiscetur, more Romano commendabo. tu si intervallum longius erit mearum litterarum ne sis admiratus; eram enim afuturus mense Aprili. has litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam M. Aemili Philemonis devertissem, ex qua iam audieram fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi conciliasti; nam Ulubris honoris mei causa vim maximam ranunculorum se commosse constabat. cura ut valeas. VI id. April. de Pomptino.

7.18.4 epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi innocentem; nihil enim habebat quod non vel in contione recte legi posset. sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu adscripseras. verum illud esto; nihil te ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.18.1 Cic. Fam. 7.18.4 (English) >>Cic. Fam. 7.19.1

Powered by PhiloLogic